| Oratio in 
inauguriando colloquio quod inscribitur COMPITA 
LITTERARUM, SCIENTIARUM RELIGIONUMQUE IN EUROPA 
NEOLATINA SIVE HERCULES 
NEOLATINUS (Interf�rences 
culturelles en Europe N�o-latine), Debrecini 
die I mensis Septembris anno MMV habita 
 Dominae Dominique, 
Professores Illustrissimi et Clarissimi, corona omni laude digna! 
 Vobis omnibus 
Nomine Societatis Studiis Neo-Latinis in Hungaria Provehendis et Societatis 
Studiis Antiquitatis in Hungaria Colendis salutem plurimam dico et nostris 
laboribus communibus eventus prospera fortuna secundos respondendos 
maxime opto. Colloquium nostrum inscribitur "Hercules 
Neolatinus", quod nobis propositum est compita currentium culturae 
humanae litteris Latinis expressae confluentium et in Europa et in regione 
Danubiana demonstrare. Nam litterae Europaeae mundanaeque nostrae et 
studia bonarum artium similia esse Herculi videntur, qui secundum fabulam 
in bivio conlocatus viam virtutum asperiorem ingredi voluit, non viam 
vitiorum faciliorem et magis apertam. Ita denique Hercules  caelesti 
munere dignus erat, velut litterae Neo-Latinae ipsae quasi semper viam 
virtutum aeternarum ingressae sunt etiam nos cunctos semper ad astra 
elevantes. Quid nunc utilius reperitur? Nunc in rebus arduis cum inter 
duo morum ordines conlocati sumus hoc est inter mundum gentium variarum 
et globum amplissimis impensis multinationalibus uniendum velut oecumenen 
ex sui similibus partibus efficiendam in qua virtutes moraliter olim 
aeternae aestimatae despici videntur. Humanitates enim pariterque litterae 
classicae bonaeque artes una cum iure gentium nec non dignitate feminarum 
hominumque disciplinarum maxime peritorum contemnuntur, consumptionis 
tamen appetitiones velut regulae normaeque morum ad vitam quotidianam 
agendam adhibentur et principia lucri magna cum aviditate quaerendi 
et quaestuum summa cum avaritia faciendarum necnon copiarum in rebus 
materialibus repetundarum spiritualitatem omnem et tranquillitatem animi 
periculose magnopere superant consilio, prudentia et fide pariter neglectis. 
At quisquis normam mercati legem solam debere esse contendit, turpi 
itaque silentio premit veritatem et humanitatem erudiendam coercet, 
is una fateatur: se in summum discrimen genus humanum totum adducere 
velle. Sic necesse est, ut societas nostra in perniciem praeceps ruat. 
Excaecant enim privatae publicaeque cupiditates negotiorum internationalium 
oculos nostros, ne videant e proximo vestigio et in natura ambiente 
et in principiis moralibus praecipitia populorum tantum in industria 
et in mercatura excellentium, animi tamen vilium.  Illud itaque 
consilium reiciendum fore censeo, ex quo amplius malum atque utilitas 
vera exspectatur. Ex his omnibus conicere licet quam metuenda civilisationi 
nostrae imminere possit tempestas, si solum domibus mercatoriis internationalibus 
multinationalibusque et imperiis tantum rebus materialibus et armis 
praepotentibus dominatio per orbem terrarum concedatur et quisque pravis 
principiis abreptus atque ab omni prorsus affectu homine digno alienus 
turpi libidini pareat et naturalem aequitatem excedat? Teste enim Tacito: 
perdere multi sciunt, donare nesciunt. Nunc cum quinquennio ante saeculum 
novum et millennium novum fortasse aevum mundialisationis iniimus et 
interea serpit malum, quod perverse fovet corpori, et homines plerique 
per avaritiam pecuniis auctam rigidi videntur et sordidi, tunc Neo-Latinitas 
praecipue non est neglegenda, quia quaedam immortalitas animi desideratur 
et quia ad illam Latinitas ipsa viva multum conferre potest hereditate 
Antiquitatis  Christianitatisque et dignitate hominum sicut animalium 
intellegentium conservata et pariter terminologia disciplinarum scientiarumque 
sine confusione linguarum Babylonica elaborata. Denique totam de rebus 
simplicibus imaginem delineatam rhetorica Latina, optimi pictoris instar, 
colorum varietate hominibus in arte litteraria subtilibus convestire 
potest. Nunc maxime necessaria sunt: ingenii acies, consiliorum maturitas 
pacisque artes quae iuncta auctoritatem creant manui doctorum hominum 
electae. Quoties temere in pericula ruentem humanitas docta protexit? 
Eam ob causam tanta patrimonii Graeco-Latinitatis cura tenemur, ut auctoritati 
generis humani ornamento fore putemus hodiernam electorum hominum manum 
foventium linguae Latinae virorum mulierumque fidei concredi. Tanti 
nempe generis humani salutis interest habere professores in quibus virtutes 
immortales cum scientia ex aequo certent et qui singulari sapientia 
praediti etiam homines utilitate seductos voluptatibusque deditos et 
vana spe alitos et fugientis fortunae sequaces et palude vanitatum submersos 
ad altiorem Spiritualitatem et ad affectus humanos verbis sinceris, 
puris honestisque efferendos ac ad integritatem animi sine simulatione 
in vita sociali accommodandam reducere possint operibus virtutibusque 
aliarum gentium quam plurium communi saluti bonoque adhibitis. Non est 
peritus nauclerus, qui furentibus ventis gubernaculum committit artis 
nauticae ignaris. Magni itaque refert, ut a maioribus nostris acceptam 
lucem in tenebras hodierni materialismi modernas convertamus respicientes 
bonum communem ut finem omnium bonorum. Ergo paucis verbis monitos eos 
volo quorum curae homines, qui litteris eminere student, causa informandi 
committuntur, ne popularium immo vulgarium adulatorum, qui rebus materialibus 
genus nostrum false decipiunt, morem secuti sint, sed sint memores Apellis 
celeberrimi pictoris, qui quidquid pingebat, omnium oculis expositum 
esse voluit, ut transeuntes et materiem corporis et aequo modo spiritualitatem 
animi visu menteque acciperent. Quamobrem nos ipsi colloquio nostro 
complectamur virtutes antiquas etiam hoc die valentes, ut Hercules in 
bivio hodierni illas consequi possint quam frequentiores; itidem demonstremus 
vitia a quibus sibi cavere illos oportet, ut Latinitas viva generi humano 
toti nunc et semper felicitatem pariat, quod hoc est regula ad salutem 
communem servandam vere utilis et in democratia vera id est populo utili 
et in mundo humanitatis optime eruditae vivente in robore suae maturitatis 
nec non in pace semper exoptata et nunc inauguranda. Virtutis enim praemium 
est dominium sublimitatis excelsitatisque potestati suae capiendum. 
Sic commoda spiritualitatis nunquam seiunguntur a rerum quotidianarum 
commodis, quamquam bene scio Diogenis lucerna non raro opus esse, quia 
multi sublestum deliciis animum habere videntur. Sed ipse Atlas in auxilium 
vocavit Herculem. Cur igitur mundus noster ad unitatem contendens non 
poscat studia Neo-Latina in visceribus amplas facultates possidentia 
ad fines suos intentione virtuali transformandos? Haud dubito quin ignis 
sub cineribus adhuc lateat, immo in flammam erumpere possit. Sed tempus 
adest! "Iam ardet 
Ucalegon!" Caveamus, ne ex mora aut dissimulatione exasperetur 
malum, quod postea nullo curandum ferro. Exstabit enim virus, quod confirmato 
nocendi modo virtutis colendae ardorem exstinguere sataget. Caveamus, 
ne virus iuventutis animo funestissimum inseratur, cui evellendo vix 
demum longior etiam aetas par videbitur. Ego non mundo uniendo contradico, 
ast tantum pecuniis fundito et in vacuum spirituale labenti quasi anencephalotrophia 
dolenti ac mortem manu propria sibi facienti mundo, contradico huic 
mundo sui interemptori voluntario: sapiens enim servit tempori, progressioni 
technicae, salva tamen virtute humanitateque naturaque ambienti. Quibus expositis spero colloquium nostrum 
exspectationi esse responsurum tanta prudentiae et tanta eruditionis 
editurum specimina, ut omnem participum amorem lucretur. Quo in munere 
explendo exemplum praebent opera Michaelis Babits, poetae Hungari saeculo 
vicesimo. Is de argumento conventui nostro optime aptabili exhortationem 
hymnicam Latine scripsit, quae inscribitur Ad animositatem sapientium. 
 secretorum 
labyrinthe casta 
mentium libido, omnis 
ignoti cupido. 
 Eburnea 
turris vitae nec 
debilibus invitae, periculum 
dulce tutis, fons 
aeternae juventutis. 
 Tu 
peragrans nocte pampas in 
tenebris vera lampas, tu 
perustis sole Nubis lucis 
aestuosae nubis. 
 Spes 
simul remotis oris desperati 
viatoris tu 
viae ducens ignarum, sola 
fax scientiarum. 
 Artium 
tu sola mater, animus 
Thyiadis ater, magna 
silvarum securis, remedium 
certe curis. 
 Omnis 
ignoti cupido casta 
mentium libido secretorum 
labyrinthe, ecce 
hymnum, hymnum in te!   In hoc hymno coniunguntur inter se 
partim artes medii aevi hymnodiae, partim aemulatio poetae Hungari cum 
poesi Beaudleriana Latine composita, quod poeta Gallo-Francicus sic 
suae Franciscae hymnum Latine scriptum dedicavit: 
 Novis te cantabo chordis. 
 Sic nascitur 
ex partibus diversis confluctis quaedam magnificentia, quaedam excellentia, 
quae maxime genuina eodem tempore aestimatur et sua iucunditate venustateque 
nos omnes incantat sicut Neo-Latinitas ipsa ex elementis variis composita 
artem magicam exercere potuit multis annis labentibus per saecula longaeva. 
Ergo non dubito quin etiam colloquium nostrum spem de se conceptam confirmet, 
nam munus adeo explebit, ut nihil in eo seu consilii, seu industriae 
umquam desideretur. Nos cuncti dicimus pluris nos facere laudem, quae 
a probe administrata aequitate et litteris colendis nec non studiis 
scientiis provehendis humanitateque promovenda venit, quam opes longe 
amplissimas et inter caeteros honore nostram eminentiam. Viam virtutum 
ingressi et viam vitiorum evitantes viri mulieresque studiis Neo-Latinis 
provehendis foventes contribuent viribus suis, ut mundialisatio ad meliora 
ducatur. Nautas imitari oportebit, qui exorta tempestate turbatoque 
caelo tantisper paululum mutant velificationem, donec ad opportunum 
locum navi appellant. Idcirco accommodemus nosmet necessitatibus mundialisationis, 
attamen iuribus humanis respectis dignitate hominum honorata et libertate 
in domu Europaea solito more conservata paceque per orbem terrarum condita, 
secus mundialisatio generi humano labem inferet et multo maximam creabit 
perniciem, quod licentia effraenata tempestas est periculosissima. Cui 
rei quam optime consonat illa poetae sententia: dat veniam corvis, vexat censura 
columbas, id est: ius 
educandi generale cuilicet concedendum non intellegi potest quasi permissio 
ad destruendos mores et ad labefactandas virtutes et artes saeculorum, 
nam in hoc est fundamentum pseudo-democratiae necnon fomes inclinationis 
decadentiaeque civilisationis nostrae concutiendae concussaeque. Initio orationis meae multitudo auditorum 
corona omni laude digna est appellata. Haec vox coronam Hungariae sacram 
in memoriam nostram revocat, de qua Florus Hungaricus id est Iohannes 
Nad�nyi scripserat: Gentis magnanimae radians per saecula 
sidus, clarius anne solo, clarius anne 
salo: Dum fulges  gemmisque viris, 
te praeside dudum  patria praesentem credidit esse 
Deum. Ex quo haud 
dubie enascitur convinctio communis nostra: Dum fulget corona Neo-Latinitatis 
gemmis viris virtutibus clara, patria communis nostra partim domus Europaea, 
partim orbis terrarum totus pace salute et humanitate permanebit, quia 
salus universorum in probe ordinata re publica mundana lex suprema erit 
ut convenit ideae Antiquitatis Graeco-Latinitatis et Iudaeo-Christianitatis, 
in quibus vera relucet honestas. Ea agere nos omnes oportet, quae felicitatem 
generis humani conservant, ea vero fugere, quae labefactant, secus verendum 
est, ne longe funestius denuo erumpat incendium vicesimo saeculo holocaustorum 
diversorum aetate cognitum, quod virtutes paene universas demoliebatur. 
Nos autem accipiamus consilium subtile regis Hungariae primi, Sancti 
Stephani, qui filio suo olim ait: "Sis mitis, ut nunquam iustitiae 
repugnes. Sis honestus, ut nunquam alicui spontaneum inferas dedecus! 
"  Discamus ex his, Collegae illustrissimi! Hac de re sint 
animi consentientes! Ne sint inter nos ullus parricida fratris Rogerii! 
Aequum enim est, ut qui imperio armisque et rebus oeconomicis praesunt 
ceteris, prae aliis etiam integritate morum emineant alios tamen secum 
eodem tempore adaequantes. Praestantiam igitur humanitatis Neo-Latinae 
nullo modo ad inania relegendam esse existimo. Macte antico-nova virtute 
quisque coronae particeps, sic itur ad astra et colloquium nostrum demum 
eventu laetum observabitur.  Quam ob rem, Dominae Dominique, omnes 
vires intendite, ut miserarum doctrinarum humanarum querelis adsistatis 
tantoque mundialisationis malo mederi velitis sicut valetis. Impavido 
pectore agite! Vituperationis plena sunt verba: "me paenitet, non 
putabam". Caveamus nos omnes, ne societas consumentium et technocratarum 
aequitatis limites excedere videatur! Nam multo satius est impigram 
labori admovere manum, antequam occasio praeterlabatur. Non omne praemium 
consistit in auro argentoque pecuniisque nummisque, sed etiam in litterarum, 
artium scientiarumque colendarum delectatione, in ipsa ratione et cogitatione 
logice philosophiceque linguae Latinae ope exercenda nec non in mutua 
charitate facienda, quibus maximum animi utilitate rerum dominandique 
libidine onerati solacium nascitur. Superest, ut alteram Herculis ipsius 
faciem cognoscamus. Hercules enim non solum vir virtutibus excellens, 
sed et propugnator libertatis id est liberator subditorum, opressorum, 
spoliatorum submissorumque et persona comoediarum risum spectatoribus 
eliciens, qui nunc homo caducus, nunc clavam tollens in scaenam provenit. 
Speramus igitur Herculem Neo-Latinum nos curis sollicitudinibusque liberare 
et risum lenem participibus coronae nostrae interdum evocare posse. 
Hercules ridens etiam iuventutem sibi conciliare valet, nam rusticitas 
cum comitate beneficiisque non minuit reverentiam, non tollit suapte 
natura aestimationem. Superest, ut praeter eas Latinitatis 
virtutes, quas sub initium retuli, Vos alias quam plures orationibus 
vestribus adducatis vigilantes moderatione temperantiaque servata, quod 
pax prae bello optanda est et populi orbis terrarum non solum foedere 
sunt coniungendi, sed etiam gravitate morum integrorum humanitatisque 
thesauro. Ut haec eveniant, facite, omnem agendi rationem ad aequitatis 
leges exigatis. Sic quemque nostrum ad summum dignitatis apicem evehent 
virtutes litterarum artiumque comite fortuna et sic viribus unitis fundamenta 
conduntur condenturque conventus de studiis Neo-Latinis colendis Budapestini 
anno MMVI habendi. Ut Hieronymus ait: Romanus orbis ruit et tamen cervix 
nostra erecta non flectitur. Mementote itidem: lux enim non exstinguitur, 
quae communicatur lucemque haud secus, atque antea sparget, quamvis 
alienam accendat facem. Plaudite! Omnes beati esse volumus, nemo miser.                                                                                                                        
Ladislaus Havas                                                                                                                          |